LATINO - Il sito di Marco ZACCHERA

Vai ai contenuti

LATINO

ABOUT ME in

  


VIRI CLARISSIMI MARCI ZACCHERA CURRICULUM VITAE


Natus sum Verbaniae, in ripa lacus Verbani, anno MCMLI; studiis in arte ratiocinatoria rite perfectis, apud Universitatem Mediolanensem Aloysio Bocconi dicatam summos honores adsecutus sum in rerum nummariarum administratione procuratoria.
Anno MMV aeque cum laude apud Universitatem Pedemontanam cui nomen Amadeus Avogadrus est doctoris in historia titulo honestatus sum.
Diurnarius sum ab anno MCMLXXV et ab anno MCMLXXX profiteor artem mercatoriam et compluribus  lacus Verbaniviatorum voluptuariorum hospitiis praesum praefuique.
Anno MCMLXXV factus sum decurio oppidi Verbaniae nec umquam postea praeteritus sum. Ab anno MCMLXXXIV operam do ut consiliarius factioni cui nomen est MSI-DN, ante Novariae, in consilio Verbanensi ab anno MCMLXXXV, quo ea provincia creata est; item ab anno MCMXC in consilio regionis Pedemontanae. In rei publicae Italicae consilium electus sum anno MCMXCIV ad XII. XIII. XIV. atque hoc XV. lustrum, et in dilectu Verbanensi et in altero Pedemontano dilectu (ad quem provinciae Alessandriae, Hastae, Bugellae, Cunei, Novariae, Verbaniae et Vercellarum pertinent).
Curator fui maximus prefecturae factioni MSI-DN gubernandae, Sodalitatem Nationalem (cui nomen Italice est A.N.) cum aliis creavi et inde ab anno MMII - postquam factionis tabularia municipalia rexi - praesum prefecturae A.N. exterarum gentium.
Apud legum latorum popularium coetum operam navavi inter tribunos aerarios et inde ab anno MCMXCVI inter procuratores exterarum et Europaearum gentium.
Anno MMI electus sum praeses legationis Italicae apud U.E.O. Parisiis et nunc quoque intersum consilio Europaeo Argentorati.
Deditus sum toto corde congregationibus voluntariae militiae fovendae, praesertim ad mutuum inter nationes auxilium; anno MCMLXXXI condidi Sedem Verbanensem (Verbania Center), quae magis quam centies egit - re non verbis! - in compluribus Africae, Europae Orientalis et Americae Meridionalis nationibus.
Plus quam CXXX nationes in orbe terrarum visitavi.
Per multos annos certaminis iudex in pilae lusu fui et innumeris gymnasmatibus interfui, nam athleta sum deciduus, remigatorius et subaquaneus; attamen artem tam quam qui maxime diligo piscatoriam, quam profiteor praesertim muscae auxilio.



In 2008, I was elected Member of Parliament for the fifth time and in 2009, Mayor of Verbania, the first Centre-right Mayor for sixty-four years.
I chose to leave Parliament in January 2012 to concentrate exclusively on the office of Mayor.
In 2012, he chose to resign from Parliament in order to concentrate exclusively on his office of Mayor of the city of Verbania, a position he held until April, 2013.
At present, he is involved in several humanitarian projects as well as his own professional and touristic commitments.
He is responsible for numerous newspaper articles and almost every year, publishes a new book, such as "Inverna", "Ciao Sindaco" and soon, "La Moscheruola".
The books can be requested by e-mail at marco.zacchera@libero.it


Torna ai contenuti